Arcana Coelestia (Elliott) n. 4828

Previous Number Next Number See English 

4828. Vers. 6-10. Et accepit Jehudah mulierem Ero primogenito suo, et nomen illius Tamar. Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae, et mori fecit eum Jehovah. Et dixit Jehudah ad Onan, Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi, et excita semen fratri tuo. Et novit Onan quod non sibi esset semen, et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram, ut non daret semen fratri suo. Et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit, et mori fecit etiam eum. `Accepit Jehudah mulierem' significat Ecclesiam quae posteritati ejus: `Ero primogenito suo' significat falsum fidei: `et nomen illius Tamar' significat quale Ecclesiae quod Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium:

`et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae' significat quod in falso mali: `et mori fecit eum Jehovah' significat quod Ecclesiae repraesentativum nullum: `et dixit Jehudah ad Onan' significat ad conservandum repraesentativum Ecclesiae: `Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi' significat quod continuaret illud: `et excita semen fratri tuo' significat ne pereat Ecclesia: `et novit Onan quod non sibi esset semen' significat aversationem et odium: `et fuit, cum venit ad uxorem fratris sui, et perdidit ad terram' significat contrarium amori conjugiali: `ut non daret semen fratri suo' significat quod sic nulla continuatio: `et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit' significat quod contra ordinem Divinum: `et mori fecit etiam eum' significat quod etiam Ecclesiae repraesentativum nullum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church