Arcana Coelestia (Elliott) n. 4825

Previous Number Next Number See English 

4825. `Et addidit adhuc et peperit filium': quod significet idololatricum, constat (c)a significatione `filii' `hic quod' sit idololatricum, nam qui prius nati sunt, significabant falsum et malum, n. 4821, 4823, inde sequitur quod tertius sit idololatricum;

utrumque enim, nempe falsum et malum, producit id {1} et inest ei. Hic filius ex tribus natis Jehudae ex Canaanitide, solus superstes fuit, ex quo etiam tertia pars gentis Judaicae, quae quod [ab] idololatrico ortum duxerit, in sensu interno intelligitur; quod gens illa pronissima ad idololatriam fuerit, ex historicis et propheticis Verbi ex sensu ejus litterae constat, quod {2} continue idololatrica fuerit, ex sensu interno ibi patet; idololatricum enim non solum est colere idola et sculptilia, ut et colere alios deos, sed etiam est colere externa absque internis; in hac idololatria {3} fuerat gens illa continue; externa enim solum adorabat et interna prorsus removebat, et ne quidem de illis scire volebat;

habuit quidem apud se sancta, sicut tentorium conventus cum arca, et ibi propitiatorium, mensas super quibus panes, et candelabrum, et suffimenta, et extra tentorium {4} altare, super quo fiebant holocausta et sacrificia; quae omnia sancta vocabantur, ac intimum ibi sanctum sanctorum, ut et sanctuarium; erant etiam apud illo vestes quae Aharoni, et quae summis eorum sacerdotibus, quae vestes sanctitatis dictae sunt, erat enim ephodus cum pectorali ubi {5} urim et thummim, praeter plura; sed illa non erant sancta in se, sed sancta ex eo quod repraesentarent sancta, nempe Divina caelestia et spiritualia regni Domini, ac Ipsum Dominum; minus adhuc erant sancta a populo apud quem erant, nam ille nihil afficiebatur internis quae repraesentabantur sed solum externis, et affici solum externis est idololatricum; nam id est colere lignum et (o)lapidem, tum aurum et argentum quibus obducuntur {6}, ex phantasia quod sancta in se sint {7}; talis fuit gens illa, et talis etiam hodie est; sed usque apud tales potuit Ecclesiae repraesentativum esse quia repraesentativum non spectat personam sed rem, videatur n. 665, 1097 f, 3670, 4208, 4281, 4288; inde etiam cultus non illos beatos et felices fecit in altera vita sed solum prosperos in mundo, quamdiu perstabant in repraesentativis, nec declinabant ad gentium idola, et sic aperte idololatrae facti sunt, tunc enim non repraesentari aliquid Ecclesiae apud illam gentem amplius potuit; haec nunc sunt quae intelliguntur per idololatricum quod per tertium filium Jehudae ex muliere Canaanitide significatur. Hoc idololatricum apud illam gentem originem duxerat {8} ab idololatrico interno ejus, fuerat enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, n. 4459 f, 4750; et qui in amore sui et mundi sunt, in idololatria interna {9} sunt, nam se colunt et mundum colunt, et sancta peragunt sui adorationis et sui lucri causa, {10} hoc est, propter finem sui, non propter finem Ecclesiae et regni Domini, ita non propter Dominum. @1 idololatricum$ @2 i etiam$ @3 hoc idololatrica I$ @4 illud$ @5 cingulo, et ibi$ @6 obducitur$ @7 sanctum in se sit$ @8 After ejus$ @9 idololatrico interno$ @10 i ita sancta spectant propter se, et non propter Divinum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church