Arcana Coelestia (Elliott) n. 4823

Previous Number Next Number See English 

4823. `Et concepit adhuc et peperit filium': quod significet malum, constat ex significatione `filii' quod sit verum et quoque bonum, de qua n. 264, ita in opposito sensu falsum et quoque malum, sed malum quod ex falso; hoc malum in sua essentia est falsum quia inde est; qui enim facit malum ex falso doctrinali, is facit falsum, sed quia actu sit {1}, vocatur malum. Quod per primogenitum significetur falsum et per hunc malum, patet {2} inde quia de hoc filio memoratur quod actu fecerit malum, nempe, `quod perdiderit semen ad terram ut non daret semen fratri suo; et fuit {3} malum in oculis Jehovae quod fecit {4}, et mori fecit etiam eum, vers. 9, 10; quod hoc malum fuerit ex falso, etiam ibi patet;

{5} praeterea (o)in Ecclesiis antiquis per secundo genitum significabatur verum fidei actu, per hunc itaque falsum actu, hoc est malum; quod sit malum quod per hunc significatur {6}, etiam constare potest ex eo quod primogenitus Er nominatus sit ex patre seu Jehudah, at {7} hic seu Onan (c)ex matre {8} filia Shuae, ut {9} videri potest in lingua originali; per `virum' enim in Verbo significatur falsum et per `mulierem' ejus malum, videatur n. 915, 2517, 4510; quod per `filiam Shuae' malum, n. 4818, 4819;

quapropter quia Er vocatus est (o)nomine a patre, significatur per illum falsum, et qui Onan ex matre, significatur (o)per eum malum, ille enim ita erat sicut patris filius, hic autem sicut matris'. [2] In Verbo pluries dicitur `vir et uxor', tum `maritus et uxor', et cum dicitur vir et uxor, significatur verum per `virum' et bonum per `uxorem', ac in opposito sensu falsum per `virum' et malum per `uxorem'; at cum dicitur maritus et uxor, significatur bonum per `maritum' et verum per `uxorem', ac in opposito sensu malum per `maritum' et falsum per `uxorem'; causa hujus arcani haec est: in caelesti Ecclesia fuit maritus in bono et uxor in vero illius boni;

at in spirituali Ecclesia est vir in vero et uxor in bono illius veri, et quoque actualiter ita sunt et fuerunt, interiora enim apud hominem hanc versuram habuerunt inde est `quod' ubi in Verbo agitur de caelesti bono et inde caelesti vero, ibi dicatur `maritus et uxor', at ubi de spirituali bono et inde spirituali vero, ibi dicatur `vir et uxor', seu potius `vir et mulier' exinde ut quoque ex ipsis vocibus cognoscitur de quo bono et de quo vero in Verbo in sensu ejus interno agitur; haec etiam (t)est causa quod passim prius dictum sit quod conjugia repraesentent conjunctionem boni et veri, ac veri et boni; amor etiam conjugialis ex conjunctione illa suam originem ducit; amor conjugialis apud caelestes ex conjunctione boni cum vero, et {10} amor conjugialis apud spirituales ex conjunctione veri cum bono; conjugia etiam illis conjunctionibus actualiter correspondent. (m)Ex his patet quid involvit quod pater vocaverit nomine primum {2}, ac mater alterum, et quoque tertium ut constat ex lingua originali, quod nempe pater primum {11} nomine vocaverit, quia per illum significabatur falsum, et quod mater secundum quia per illum significabatur malum.(n) @1 fit$ @2 i quoque$ @3 sicut I$ @4 fuit I$ @5 i et$ @6 i filium significatur malum$ @7 et$ @8 i seu$ @9 See footnote p. 497.$ @10 at$ @11 primogenitum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church