4820. `Et accepit illam et venit ad illam': quod significet quod tribus Jehudae conjungeret se illis, nempe malis ex falsis mali, constat ex significatione `accipere illam' nempe in mulierem et `venire seu intrare ad illam' quod sit conjungi, de qua aliquoties prius; conjugia enim in sensu interno repraesentant conjunctionem boni et veri quia inde sunt, n. 2727-2759, at in opposito sensu conjunctionem mali et falsi, hic conjunctionem tribus Jehudae cum illis, nam de Jehuda dicitur, per quem quod significetur tribus ab illo nominata, videatur supra 4815; hic non dicitur quod acceperit illam in uxorem sed solum `quod acceperit et venerit ad illam', ex causa quia copulatio illegitima erat, n. 4818, tum {1} quia sic tacite indicaretur quod non conjugium sed scortatio esset, ita (o)quod filii ex illa etiam ex scortatione nati essent; conjunctio quoque {2} mali cum falso {3} nec aliud est; quod postea dicta fuerit uxor ejus his verbis, `et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae', vers. 12, dicetur infra. @1 et$ @2 etiam$ @3 i quae in sensu interno hic significatur$