Arcana Coelestia (Elliott) n. 4816

Previous Number Next Number See English 

4816. `Et declinavit ad virum Adullamitam': quod significet ad falsum, constat a significatione `declinare' quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione `viri' quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per `Adullamitam', Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. xv 35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, i 15;

sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church