Arcana Coelestia (Elliott) n. 4808

Previous Number Next Number See English 

4808. Quod sensus internus illorum verborum id involvat, constabit [ab] explicatione singulorum secundum illum sensum; sed hic solum explicanda sunt {1} quae ibi continentur in versibus 31-33, nempe haec, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius, et congregabuntur coram Ipso omnes gentes; et separabit invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris. @1 i illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church