Arcana Coelestia (Elliott) n. 4805

Previous Number Next Number See English 

4805. Sunt etiam societates interioris amicitiae, quae non jucundum externum alterius auferunt et ad se derivant, sed jucundum internum seu beatum ejus ex affectione spiritualium; illi antrorsum sunt ad dextrum prope super terram inferiorem, et quidam eorum supra aliquantum; cum illis qui infra erant, aliquoties locutus sum, et tunc illi qui supra, influebant in communi; illi fuerunt tales in vita corporis quod amaverint ex corde illos qui intra communem eorum consociationem fuerunt, et quoque fraternitate se mutuo amplexi; crediderant se solos vivos et in luce, et {1} qui extra eorum societatem respective quasi non vivos et non in luce;

et quia tales, etiam putarunt quod caelum Domini solum esset ex paucis illis; sed dicere eis datum est quod caelum Domini sit immensum, et quod consistat ex omni populo et lingua et quod ibi sint omnes qui in bono amoris et fidei fuerunt, et ostensum {2} quod sint in caelo qui referunt omnes provincias corporis quoad ejus exteriora et interiora; at si illi ultra aspirarent quam ad illa quae correspondent illorum vitae, quod non possent habere caelum; cumprimis si damnarent alios qui extra eorum societatem; et quod tunc societas eorum sit societas interioris amicitiae, quae talis, ut dictum, ut alios deprivent beato affectionis spiritualis quando ad illos appropinquant, spectant enim illos sicut non electos, et sicut non vivos, quae cogitatio communicata inducit triste, quod tamen secundum legem ordinis in altera vita, ad illos redit. @1 at$ @2 i illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church