Arcana Coelestia (Elliott) n. 4789

Previous Number Next Number See English 

4789. `Potiphari cubiculario Pharaonis': quod significet interiora scientificorum, constat ex significatione `cubicularii' quod sint interiora, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint scientifica; per `Aegyptum' enim significantur scientiae in genere, ut n. 1164, 1165, 1186, 1462 ostensum (o)est; similiter per `Pharaonem', quod enim in Verbo per terram seu gentem, hoc etiam per regem ejus, significatur, nam is est caput gentis. Quod sint interiora scientificorum quae significantur per `cubicularium Pharaonis', est quia cubicularii erant ex interioribus regis, erant enim interiores aulici et (t)eminentiores praefecti, ut quoque patet ex significatione vocis {1} illius in lingua originali. @1 Heb.[ ] (saris) = `eunuch, courtier, chamberlain.' Sch has eunucho.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church