4775. `Et agnovit illam': quod significet quod quidem esset, et `dixit, Tunica filii mei quod significet quod verum Ecclesiae, constat a significatione `tunicae' quod sit verum Ecclesiae, de qua n. 4677, sed quia foedatum, quidem agnitum est quod esset, sed non simile vero Ecclesiae Antiquae et Primitivae, inde dicitur quod quidem esset.