4768. `Sumpserunt tunicam Josephi': quod significet apparentias, constat (c)a significatione `tunicae' hic tunicae variorum colorum quod sint apparentiae veri, de qua n. 4677, 4741, 4742. Agitur in nunc sequentibus de exculpatione facinoris quod fecerunt, in sensu interno de confirmatione falsi contra Divina Vera, de quibus mox supra n. 4766, et hoc per apparentias quae sistuntur per ratiocinia ex sensu litterae Verbi; confirmationes falsi per interpretationes ex sensu litterae Verbi sunt omnes apparentiae, per quas simplices solent seduci, ac falsum sisti ut verum, (c)et verum ut falsum; de his in nunc sequentibus in sensu interno agitur.