Arcana Coelestia (Elliott) n. 4748

Previous Number Next Number See English 

4748. `Et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten': quod significet vera interiora naturalia, constat ex significatione `camelorum' quod sint in genere illa quae sunt naturalis hominis inservientia spirituali, et in specie scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, 3114, 3143, 3145, 4156; et ex significatione `aromatum, resinae et stactes' quod sint vera interiora naturalia conjuncta ibi bono, de quibus sequitur. Apud antiquos in cultu eorum sacro adhibita sunt (t)suaveolentia et fragrantia, inde tura eorum et suffimenta, etiam similia immiscebantur {1} oleis quibus ungebantur; sed hodie nescitur unde hoc; causa est quia prorsus nescitur quod illa quae fuerunt in cultu apud antiquos, traxerint originem ex spiritualibus et caelestibus quae sunt in caelis, et quod illis corresponderint;

removerat se homo in tantum ab illis, et immerserat naturalibus, mundanis et corporeis, ut in obscuro sit, et multi in negativo quod aliquid spirituale et caeleste sit. [2] Quod tura et suffimenta in sacris apud antiquos adhibita sint, inde est quia `odor' correspondet perceptioni, `odor fragrans' ut aromatum varii generis, perceptioni gratae et acceptae, qualis est veri ex bono, seu fidei ex charitate; immo talis est correspondentia ut ipsae perceptiones in altera vita quoties Domino beneplacet, vertantur in odores; de his videantur quae prius ab experientia, n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634. Quid in specie hic significant aromata, {2} resina et {2} stacte, constare potest ab aliis locis ubi nominantur; in genere significant interiora vera in naturali, sed quae ex bono ibi, nam vera per {3} se id non faciunt, sed est bonum per vera; inde varietates se habent secundum quale veri conjuncti bono, proinde secundum quale boni, nam bonum suum quale habet a veris. [3] Quia per `Gileadem' significatur bonum exterius quale est sensualium ac quod volupe vocatur, n. 4117, 4124, et per `Aegyptum' in bono sensu scientifica quae sunt vera naturalis hominis externa illi bono correspondentia, seu cum illo concordantia, n. 1462, ideo per `quod Jishmaelitae ex Gileade super camelis deferrent aromatica illa ad Aegyptum' significatur quod sua vera interiora ex suis scientificis, ad scientifica quae per Aegyptum significantur, de quibus sequitur {4}. Vera interiora sunt conclusiones ex veris exterioribus seu scientificis, scientifica enim naturalis hominis sunt media inservientia concludendi et sic intuendi interiora, similiter sicut quis alterius animum intuetur in vultu ejus et in vibratione lucis ejus oculorum inque vita soni loquentis ac gestuum agentis. [4] Quia vera talia sunt per quae naturale {5} hominis perficitur et quoque emendatur, idcirco aromatibus hujusmodi {6} adscribitur sanatio, sicut resinae, apud Jeremiam, Num resina balsamica non est in Gilead? num medicus non ibi, quare non ascendit sanitas [filiae] populi mei? viii 22:

apud eundem, Ascende Gilead, et sume resinam virgo filia Aegypti, in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi, xlvi 11:

apud eundem, Subito cecidit Babel, et confracta est, ejulate super eam, sumite resinam pro dolore, forte sanabitur, li 8:

[5] quod similia significent spiritualia, patet manifeste apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babele, quod merces eorum nemo emat amplius; merces auri {7} et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, et cinnamomum, et suffimenta, et unguenta {8}, et tus, et vinum, et oleum, et similam, et triticum, et jumenta, et oves, et equos, et redas, et corpora, et animas hominum, Apoc. xviii i 11-13;

haec nequaquam ita specifice recensita fuissent nisi singula significavissent talia quae in regno Domini et in Ecclesia Ipsius, alioquin fuissent voces nullius rei; quod per `Babelem' significentur illi qui omnem cultum Domini deflexerunt ad cultum sui, notum est, et sic qui in profano interno sunt cum in sancto externo, quapropter per merces eorum significantur illa quae propter cultum sui ipsi studio et arte invenerunt, ac doctrinalia et cognitiones boni et veri ex Verbo quas ad sui favorem perverterunt, ita per singula quae ibi memorantur in specie talia, et per `cinnamomum, suffimenta, unguenta et tus vera quae ex bono, at apud illos vera perversa et falsa ex malo. [6] Similiter quae de mercibus Tyri memorantur apud Ezechielem, Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith {9}, et pannag, in melle et oleo, et resina, dederunt negotiationem tuam, xxvii 17;

hic quoque per `resinam' significatur verum {10} ex bono; qui non credit sensum internum verbi, ei erunt omnia illa nudae voces, ita vasa in quibus nihil intus, cum tamen in illis sunt Divina, caelestia, et spiritualia. @1 immixta sunt$ @2 i quid$ @3 ex$ @4 A had ut instruerentur de quibus mox sequitur, but d and i as above. Comparison with 4749 suggests that possibly only mox should have been deleted.$ @5 rationale$ @6 talibus$ @7 A italicises only cinnamomum, suffimenta, unguentum and tus in this quotation.$ @8 unguentum$ @9 See note to n. 3941$ @10 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church