Arcana Coelestia (Elliott) n. 4745

Previous Number Next Number See English 

4745. `Et sederunt ad comedendum panem': quod significet appropriationem mali ex falso, constat a significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f, 3596, 3832; et ex significatione `panis' quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quoque quod sit {1} in genere omnis cibus, n. 2165; hic autem `panis' significat contrarium, nempe malum; notum enim est quod qui indigne comedunt panem in Sacra Cena, non approprient sibi bonum sed malum;

inde patet quod per `comedere panem' in contrario sensu significetur appropriatio mali. Apud antiquos in usu fuit, cum aliquid memorabile decreverunt, quod confirmatum a reliquis, quod tunc inter se comederint; per quod significabatur quod approbaverint et sic quod sibi appropriaverint illud, sicut apud Ezechielem, Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem: viri calumniae fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, xxii 6, 9. Praeterea sciendum quod binae origines mali sint in genere, una ex vita, et altera ex doctrina; quod ex doctrina falsi, vocatur malum ex falso; hoc malum hic intelligitur. @1 fit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church