Arcana Coelestia (Elliott) n. 4726

Previous Number Next Number See English 

4726. `Ecce dominus somniorum iste venit': quod significet quod vana illa, constat ex significatione `somniorum' quod sint praedicationes, de qua n. 4682, hic praedicationes Divini Veri quia de `Josepho' dicitur; sed quia Divinum Verum ab illis qui in sola fide (o)sunt, quoad essentialia sua rejicitur, sicut ostensum [supra] de Divino Humano Domini et de charitate, ideo per `somnia' hic significantur vana; apparent enim talibus falsa ut vera, ac vera ut falsa, et si non ut falsa, usque ut vana; `dominus somniorum' est praedicator eorum. [2] Quod Divina Vera appareant talibus ut vana, a pluribus constare potest; sicut pro exemplo:

Divinum Verum est quod Verbum sit sanctum, et quoad unamquamvis iotam divinitus inspiratum, et quod sanctitas ejus (c)et Divina inspiratio sit, quia unumquodvis ibi est repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium regni Domini; cum autem aperitur Verbum quoad sensum internum et docetur quid singula repraesentant et significant, tunc tales qui in sola fide sunt, rejiciunt inter vana, dicendo quod non alicujus usus sint, tametsi ipsa `caelestia et spiritualia' sunt quae (t)amoene afficerent internum hominem, plus quam mundana externum; similiter in multis aliis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church