Arcana Coelestia (Elliott) n. 4723

Previous Number Next Number See English 

4723. `Viderunt eum e longinquo': quod significet perceptionem Divini Humani Domini remote, constat a significatione `videre' quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764; ex significatione `e longinquo' quod sit remote; et ex repraesentatione `Josephi' qui est ille quem viderunt e longinquo {1} quod sit Dominus quoad Divinum Verum de qua n. 4669; quod sit Divinum Humanum Domini quod per `Josephum' hic intelligitur, est quia id est supremum Divini Veri sunt duo essentialia quae constituunt Ecclesiam, et inde duo principali doctrinae {2}, unum quod Humanum Domini sit Divinum, {3} alterum quod amor in Dominum (o)et charitas erga proximum faciant Ecclesiam non autem fides ab illis separata; haec quia sunt primaria Divini Veri, ideo etiam per `Josephum' illa repraesentantur; qui Divinum Verum in genere, etiam quae sunt Divini Veri in specie, repraesentat at quid in specie repraesentat, ex serie patet. @1 perceperunt remote$ @2 i ejus$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church