Arcana Coelestia (Elliott) n. 4715

Previous Number Next Number See English 

4715. `Et misit eum e valle Hebronis': quod significet ex Naturali et Sensuali Divino, constat ex significatione `mitti' quod sit procedere et docere, de qua supra n. 4710 ex significatione `vallis' quod sint illa quae infra sunt, de qua n. 1723, 3417; et ex significatione `Hebronis' quod sit Ecclesia Domini quoad bonum, de qua n. 2909, ita per illa verba significatur quod doceret illa quae inferiora Ecclesiae sunt, et hoc ideo quia superiora non caperent; qui enim fidem docet et non charitatem, is nusquam superiora seu interiora Ecclesiae appercipere potest, non enim habet quicquam quod ducit, et quod dictat {1} num hoc fidei sit vel num hoc verum, at si docet charitatem, tunc habet bonum; hoc ei dictamen est et eum ducit, nam omne verum est ex bono et agit de bono, seu quod idem, omne fidei est ex charitate et agit de charitate; quod omne doctrinae spectet vitam, unusquisque ex solo lumine naturali scire potest. [2] Quod per illa verba significetur ex Naturali et Sensuali Divino, est sensus superior; quae enim inferiora Ecclesiae sunt, illa dicuntur esse ex Naturali et Sensuali Divino Domini, non quod in Domino haec sint inferiora, nam in Domino et in Ipsius Divino Humano omne est Infinitum, est enim Jehovah quoad utramque Essentiam, n. 2156, 2329, 2921, 3023, sed quia ita est apud hominem; qui enim sensuales homines sunt, sensualiter capiunt illa quae in Domino sunt et quae ex Domino, et qui naturales naturaliter; ex qualitate (c)illorum qui recipiunt, ita dicitur; qui autem caelestes homines sunt et inde vere rationales, illi interiora percipiunt de illis dicitur quod doceantur ex Rationali Divino Domini; hic es sensus superior, ut dictum, qui per illa verba significatur {2}. [3] Quod `vallis' sint inferiora Ecclesiae, constare potest ab aliis locis in Verbo ut apud Esaiam, Propheticum vallis visionis; quid tibi hic, quod ascendisti omnis in tecta?... dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, in valle visionis, xxii 1, 5;

`vallis visionis' pro phantasiis de spiritualibus ex sensualibus, ita ex inferioribus: apud eundem, Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt ad portam, xxii 7;

`electio {3} vallium' pro bonis et veris in (t)naturali seu externo homine apud eundem, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro, omnis vallis extolletur, xi 3, 4;

[4] `vallis' pro humilibus: apud Jeremiam, Quomodo dices Non polluta sum, post baalim non ivi vide viam tuam in valle, agnosce quid feceris, ii 23;

`vallis' pro scientificis et sensualibus (o)quae sunt inferiora, per qua vera perverterunt: apud eundem, Ego contra te, habitatrix vallis, petra planitiei, dictum Jehovae dicentes, Quis descendet contra nos {4}, xxi 13;

`habitatrix vallis (o)et petra planitiei' pro fide in qua non charitas apud eundem, Veniet vastator super omnem urbem, et urbs non evadet, sed peribit vallis, et perdetur planities, xlviii 8;

similiter: apud eundem, Non gloriaberis vallibus, defluxit vallis tua, filia perversa, xlix 4;

`vallis' pro externis in cultu, quae etiam sunt infima: [5] apud Ezechielem, Dabo Gogo locum sepulcro in Israele, vallem transeuntium:... sepelient ibi Gogum, et omnem multitudinem ejus; unde vocabunt, vallem multitudinis Gogi, xxxix 11, 15;

`Gogus' pro illis qui in cultu externo absque interno (o)sunt, n. 1151, inde dicitur `sepulchrum ejus, vallis transeuntium et vallis multitudinis ejus': apud Davidem, Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, Ps. xxiii 4;

`vallis umbrae' pro inferioribus, quae respective in umbra sunt. [6] Valles quia erant inter montes et colles et sub illis, ideo per `valles' significantur inferiora seu exteriora Ecclesiae, quia per colles et montes superiora seu interiora ejus, per `colles' illa quae sunt charitatis et per `montes' (o)illa quae sunt amoris in Dominum, n. 795, 1430, 2722, 4210 {5}, et quia per `terram Canaanem' significatur regnum Domini ac Ipsius Ecclesia, idcirco dicitur illa, Terra montium et vallium, ad pluviam caeli imbibens aquas, Deut. xi 11. {6} Quod Josephus hic dicatur `missus e valle Hebronis', inde est quia ad illos qui docebant de fide, n. 4705; qui enim in fide sunt et non in charitate, illi in inferioribus sunt, nam apud illos fides modo est in memoria et inde in ore, non autem in corde et inde in opere. @1 dictat et docet$ @2 quare ille sensus est, ut dictum, superior$ @3 selectio, cf. n. 4728 (4).$ @4 me I$ @5 A o but i at end, see note 6 below.$ @6 A had but d ad pluviam caeli imbibens aquas, pro recipere illa quae sunt per caelum a Domino. This ended [ ] and 4716 was started but d and i remainder of 4715 as in I but, with the deleted addition, qui autem in charitate sunt illi dicuntur esse in colle, et qui in amore in Dominum, in monte, nam collis significat charitatem, et mons amorem in Dominum, n. 795, 1430, 2722, 4210.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church