Arcana Coelestia (Elliott) n. 4681

Previous Number Next Number See English 

4681. `Et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem': quod significet contemptum et aversionem, nempe contemptum pro Divino Vero {1} quod per `Josephum' repraesentatur, (o)et aversionem ab illo, constat ex significatione `odi' quod {2} sit contemnere;

odium enim in sensu interno non significat odium quale est apud homines qui in odio sunt, mitescit enim significatio illius vocis sicut ascendit in caelum, quia in caelo non sciunt quid odium, idcirco est contemptus qui significatur; et ex significatione `non posse loqui ei ad pacem' quod sit avertere se; loqui enim ad pacem est velle alicui bene, nam per `pacem' {3} intellexerunt antiqui, in supremo sensu, Ipsum Dominum, in sensu interno {4} regnum Ipsius ac vitam in illo seu salutem, in externo autem salutem in mundo seu valetudinem; contrarium ejus est `non posse loqui ei ad pacem,' hoc est, non velle alicui bene, ita avertere se, hic a Divino Vero. @1 Divini Veri$ @2 i hic$ @3 per pacem enim$ @4 respectivo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church