4654. Erant spiritus apud me qui admodum fortiter influebant in cogitationem cum agebatur de talibus quae essent Providentiae, imprimis quando cogitabam quod non evenirent quae exspectabam et cupiebam {1}; dicebatur ab angelis quod essent spiritus qui dum vixerunt in corpore et precati de aliqua re et non obtinuerunt, quod indignati {2}sint, et in dubitationem de Providentia se eapropter {3}induxerint; sed usque, cum essent extra illum statum, quod pietatem exercuerint secundum id quod alii dixerunt, ita quod in simplici oboedientia fuerint: dictum quod tales ad provinciam auris externae seu auriculae pertineant; etiam ibi apparuerunt cum locuti sunt mecum. @1 i, et tunc aliquoties anxietates excitabant$ @2 sunt$ @3 induxerunt$