Arcana Coelestia (Elliott) n. 4632

Previous Number Next Number See English 

4632. Cum quondam cogitarem de regimine animae in corpore, (c)et de influxu voluntatis in actiones, apperceptum quod illi qui in interno excrementitio tunc parumper aperto essent, non aliud cogitarent quam de animae imperio in anum, et de influxu voluntatis in protrusiones excrementorum; inde patuit in quali perceptionis et inde fetoris sphaera essent. Similiter factum cum de amore conjugiali cogitarem, quod tunc illi qui in inferno ubi adulteri, nihil nisi quam flagitiosa qualia sunt adulterii et spurca volverent. Et cum de sinceritate, quod illi qui in dolo, nihil nisi facinorosum ex dolo cogitarent{1}. @1 i et sic porro$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church