Arcana Coelestia (Elliott) n. 4627

Previous Number Next Number See English 

4627. Qui autem referunt interiora narium, in perfectiore statu quoad perceptionem sunt quam illi qui referunt exteriora earum, de quibus supra; de illis haec licet referre: visum mihi sicut balneum cum longis sedilibus seu scamnis, et inde {1}efflabat calor;

apparuit ibi mulier, quae mox disparabatur in nubem nigricantem; et quoque auditi infantes, dicentes quod ibi non esse vellent:

postmodum aliqui chori angelici sunt appercepti, qui ad me missi avertendi conatus quorundam malorum spirituum causa; et tunc subito supra frontem apparebant foraminula majora et minora, per quae translucebat lux pulchre flavescens, et in lucido illo intra foraminula visae (t)sunt quaedam in niveo; et dein apparebant iterum foraminula alia dispositione, per quae {2}illae quae intus erant, transpiciebant; et rursus alia foraminula, per quae lucidum non ita transmeabat; demum percepta lux candescens: dicebatur mihi quod 2 ibi essent domicilia earum quae constituunt provinciam narium internarum, erant enim ex sexu feminino,' et quod perspicacia perceptionis illarum quae ibi, in mundo spirituum per talia foramina repraesentetur; spiritualia enim in caelo repraesentantur per naturalia, seu potius, per talia quae naturalium similia sunt {3}in mundo spirituum; postea dabatur loqui cum illis, et dicebant quod per repraesentativa illa foramina possent exacte videre illa quae infra fierent, et quod foramina illa appareant conversa ad illas societates quas observare satagebant, et quia tunc ad me, dicebant quod {4}appercipere possent omnes cogitationis meae ideas, et quoque illorum qui circum me erant; insuper aiebant quod non solum apperciperent ideas, sed etiam viderent illas varie sibi repraesentatas, sicut quae affectionis boni essent per flammulas convenientes, et quae affectionis veri essent per lucis variationes; adjiciebant quod viderint quasdam angelicas societates apud me, et illarum {5}cogitationes per varie colorata, per purpuracea qualia in aulaeis pictis, et quoque per iridea in plano obscuriore, et quod inde perceperint quod societates illae angelicae essent ex provincia oculi. Visi dein alii spiritus qui inde dejecti sunt, et huc 3 illuc dispersi, de quibus dicebant quod tales essent qui se apud illas insinuaverant causa appercipiendi aliquid et videndi quid infra ageretur, sed fine insidiandi; haec dejectio observata est quoties angelici chori adventabant, cum quibus etiam locutus sum; de illis qui dejecti, dicebant quod referrent mucum narium et quod essent hebetes et stupidi, et quoque absque conscientia, ita prorsus absque perceptione interiore; mulier quae visa, de qua supra, significabat tales insidiatrices, cum illis quoque loqui dabatur, et miratae sunt quod aliquis conscientiam habeat, nesciebant prorsus quid conscientia; et cum dicerem quod sit interior apperceptio boni et veri, et si agitur contra illam apperceptionem, quod sit anxietas, {6} hoc non intellexerunt; tales sunt {7}qui correspondent muco qui infestat nares, et qui ideo ejicitur. Ostensum mihi dein lucidum in quo vivunt quae interna narium {8}referunt, erat lucidum variatum pulchre venis flammae aureae et lucis argenteae, affectiones boni (t)repraesentantur ibi per venas flammae aureae, et affectiones veri per venas lucis argenteae. Et quoque ostensum quod habeant foramina patentia a latere, per quae vident sicut caelum cum stellis in caeruleo; et dictum quod in conclavibus earum tanta lux sit ut meridiana mundi aequiparari nequeat: et insuper dictum, quod apud {9}illas calor sit sicut vernalis et aestivus in terra; et quod etiam infantes apud eas sint, sed infantes aliquot annorum; et quod ibi esse non velint cum insidiatrices illae, seu muci, adventant. Talia repraesentativa apparent innumerabilia in mundo spirituum; {10}at illa fuerunt repraesentativa perceptionum, in quibus illae sunt quae odoratui internarum narium correspondent. @1 afflabat$ @2 illi qui$ @3 before per naturalia$ @4 percipere$ @5 ideas$ @6 I i sed$ @7 These are later spoken of as female$ @8 constituunt$ @9 illos I$ @10 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church