Arcana Coelestia (Elliott) n. 4603

Previous Number Next Number See English 

4603. `Fuerunt filii Jacobi duodecim': quod significet statum omnium nunc in Divino Naturali, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale, de qua saepius prius; et a significatione `duodecim' quod sint omnia, et cum duodecim praedicantur de filiis Jacobi, seu de tribubus ab illis nominatis, quod sint omnia veri et boni, de qua n. 2089 {1}, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3939. Dictum {2} est de Naturali Domini quomodo Ipse illud in Se Divinum fecit, `Jacobus' enim illud repraesentavit, mox {3} autem agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Rationali, quae (o)conjunctio repraesentatur per adventum Jacobi ad Jishakum {4}, Jishakus enim repraesentat Divinum Rationale Domini, inde est quod recenseantur denuo {5} omnes filii Jacobi; in naturali enim omnia veri et boni debuerunt esse antequam `plene' conjungi potuit cum rationali, quia naturale inservit rationali pro receptaculo, ideo recensitio illa {6}: sed sciendum quod filii jacobi nunc alio ordine quam prius nominentur, ultimo enim loco filii Bilhae et Zilpae, nempe Dan, Naphtali, Gad et Asher, qui tamen prius nati sunt quam Jisaschar, Zebulun, Joseph et Benjamin; causa est quia hic agitur de ordine in quo sunt vera et bona in Naturali cum hoc Divinum factum est, nam secundum statum rei de qua agitur, est ordo nominationis eorum, videatur n. 3862, 3926, 3939. @1 i 577$ @2 Actum$ @3 nunc$ @4 cum Jischako I$ @5 i nunc$ @6 ideo nunc recensentur illi, per illos enim significantur in genere, ut dictum, omnia vera et bona$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church