Arcana Coelestia (Elliott) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Quod 'bestiae' significent affectiones apud hominem, malas apud malos et bonas apud bonos, constare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem, Ecce Ego ad vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et seminemini, et multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabuntur, et fructificabuntur, et habitare faciam vos secundum antiquitates vestras, xxxvi 9-11;

ubi de regeneratione agitur: apud Joelem, Ne timete bestiae agri Mei, quia herbosa facta habitacula deserti, ii 22:

apud Davidem, Ego stolidus,...bestiae fui apud Deum, Ps. {x}lxxiii 22:

apud Jeremiam, Ecce dies venientes, et seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae,...et vigilabo super iis ad aedificandum et plantandum, xxxi 27, 28;

ibi de regeneratione agitur. Quod 'ferae' similia significent, ut apud Hosheam, Feriam illis foedus in die illo, cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18:

apud Jobum, A fera terrae non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi, {x}v 22, 23:

apud Ezechielem, Pangam {1} vobis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, xxxiv 25:

apud Esaiam, Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20: apud Ezechielem, In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6;

ita de Assyrio, quo significatur homo spiritualis, et {2} comparatur horto Edenis: apud Davidem, Glorificate Jehovam omnes angeli Ipsius, glorificate e terra ceti, arbor fructus, fera, et omnis bestia, reptans, et avis alae: Ps. cxlviii 2-4, 7, 9, 10;

hic prorsus eadem nominantur, ut ceti, arbor fructus, fera, bestia.' reptans, avis; nisi per ea significentur viva apud hominem, nusquam praedicari potest de iis quod glorificent Jehovam. Distinguitur probe apud Prophetas inter bestias et feras terrae ac inter bestias et feras agri Bona usque adeo appellantur bestiae, ut qui proximi Domino in caelo, dicantur animalia, tam apud Ezechielem quam apud Johannem, Omnes angeli steterant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, et ceciderunt ante thronum super facies suas, et adorarunt Agnum, Apoc. vii 11; xix 4:

appellantur etiam 'creaturae quibus praedicandum evangelium,' quia e novo creandi, Euntes in mundum universum, et praedicate evangelium omni creaturae, Marc. xvi 15. @ 1 Heb.=iis; illis n. 93, and elsewhere iis or illis.$ @ 2 qui seems to be omitted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church