Arcana Coelestia (Elliott) n. 4582

Previous Number Next Number See English 

4582. `Et fudit super illam oleum': quod significet Divinum Bonum amoris, constat ex significatione `olei' quod sit Divinum Bonum amoris, de qua n. 886, 3728. Per `statuere statuam lapidis, libare super illam libamen, et fundere super illam oleum' interno describitur processus progressionis a vero quod in ultimo ad verum et bonum interius, et tandem, ad bonum {1} amoris; `statua cum lapidis' est verum in ultimo ordinis, n 4580; `libamen' est verum et bonum interius, n. 4581; `oleum' autem bonum amoris; est etiam processus progressionis {2} fuit Domino Humanum suum Divinum faciendi; et talis etiam est {3} homini cum Dominus illum per regenerationem, caelestem facit. @1 verum$ @2 progressio$ @3 i progressio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church