Arcana Coelestia (Elliott) n. 4576

Previous Number Next Number See English 

4576. `Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo': quod significet Divinum Bonum appropriatum, constat a significatione `terrae', quod sit {3} bonum, terra enim Canaan, quae hic per `terram' intelligitur, in sensu interno est regnum Domini, et inde Ecclesia quae est regnum Domini in terris, n. 1607, 3481, 3705, 4447, 4517, et quia illa, est bonum, nam hoc est (o)ipsum essentiale regni Domini et Ecclesiae; in supremo autem sensu est `terra Canaan' Divinum Bonum Domini, nam bonum quod est in regno Domini in caelis et in terris, est a Domino; ex repraesentatione `Abrahami et Jishaki' quod sit Divinum Domini, `Abraham' ipsum Divinum, et `Jishak' Divinum Humanum, in specie Divinum Rationale Domini; de Abrahamo videatur n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703, 4206, 4207, de Jishako, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4180; et ex significatione `tibi dare eam' seu terram, quod sit appropriare Naturali, per `Jacobum' enim, qui hic est `tibi', repraesentatur Divinum Naturale Domini, ut saepius ostensum: ex his patet quod per `terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam' significetur Divinum Bonum appropriatum. @1 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church