457. Fere omnes qui e mundo in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis indefinitae diversitates et varietates sint, et nusquam uni prorsus simile infernum, nec usquam uni prorsus simile caelum, ac alteri, sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri: cum solum cogitarem quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt illi qui in mundo spirituum et qui in caelo angelico, dicentes quod omne unum formetur ex harmonia plurium, et quod tale unum sit qualis harmonia, et quod nusquam subsistere possit unum absolute sed unum harmonicum; ita omnis societas in caelis unum format, et omnes societates simul, seu universum caelum, unum, et hoc a solo Domino per amorem. Angelus quidam recensebat modo genera universalissima gaudiorum spirituum, seu primi caeli, circiter ad octo {1} et septuaginta et quadringenta: inde concludi potuit, quot innumera genera minus universalia, et quot innumerabiles species, quae sunt cujusvis generis; et cum tot ibi, quot indefinita genera felicitatum in caelo spirituum angelicorum, et adhuc magis in caelo angelorum. @ 1 478 1.$