4550. `Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum': quod significet quod rejiceret omnia falsa quantum possibile, constat a significatione `deorum alienigenae' quod sint falsa, de qua {1} n. 4544; et a significatione `qui in manu illorum' quod si quantum possibile, `manus' enim significat potentiam, n. 878, 3387 inde `quod in manu' est quod in potentia, seu quantum possibile quod `dederint ad Jacobum' est quod bonum illa rejiceret, nam per `Jacobum' in hoc capite repraesentatur bonum naturalis, n. 4538. @1 i supra$