Arcana Coelestia (Elliott) n. 4496

Previous Number Next Number See English 

4496. `In esse illos dolentes': quod significet cupiditates, constare ea significatione `doloris post circumcisionem' quod sit cupiditas quod dolor post circumcisionem sit cupiditas, est quia `circumcisio' significat purificationem ab amore sui et mundi, n. 2039, 2044, 2049: 2632, 3412, 3413, 4462, et omnis cupiditas carnis est ab illis amoribus: inde dolor hanc significat; cum enim homo ab illis amoribus purificatur: ut fit cum regeneratur, in dolore et anxietate est; cupiditates quae tunc absterguntur, sunt quae dolent et angunt. Cum per {1} rituale repraesentatur aliquod arcanum, etiam singula ejus usque dum completum est, aliquid istius arcani involvunt; sicut gladioli (o)seu cultri, quibus circumcidebantur, quod essent ex petra, n. 2039 f. 2046 f., 2799, per sanguinem tunc, perque modum, ita quoque per statum {2}; hoc constare adhuc potest a processibus mundationum, inaugurationum, sanctificationum, ac reliquis. Hic per `dolorem post circumcisionem' significatur cupiditas Hamoris, Shechemi, et virorum urbis ejus, quod desiderarent ad externa in quibus posteri Jacobi {3}, de qua supra {4} n. (x)4493. @1 i enim$ @2 i cum peractum est$ @3 a Jacobo$ @4 i re$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church