4492. `Omnes egredientes portam urbis ejus': quod significet quod e doctrina Ecclesiae apud antiquos recederent, constat a significatione `egredi' quod hic sit recedere; et ea significatione `portae urbis' quod sit doctrina, de qua n. 2943, 4477, hic doctrina Ecclesiae apud antiquos, quia erat porta urbis `ejus,' hoc est, Shechemi; per `Shechemum' enim repraesentatur verum Ecclesiae apud antiquos, n. 4454; per Ecclesiam apud antiquos intelligitur illa quae ab Antiquissima, ut prius quoque dictum. Quomodo haec se habent, patebit ab illis quae nunc sequuntur.