Arcana Coelestia (Elliott) n. 4487

Previous Number Next Number See English 

4487. `Acquisitio illorum et emptio illorum': quod significet quoad vera illorum, constat ex significatione `acquisitionis et emptionis' quod sit vera; sed distinguuntur in eo quod `acquisitio' quando est quoque pecudum, sit veri bonum, nam per `pecudes' id significatur, at veri bonum est {1} verum voluntate et actu, {2} n. 4337, 4353, 4390; `emptio' autem, quae alibi vocatur emptio argenti, est verum; illud nempe veri bonum, dicitur verum caeleste, hoc autem verum spirituale, n. 2048; illud nempe verum caeleste, est verum quod factum est vitae, hoc autem nempe verum spirituale, est verum quod est doctrinae. @1 quod veri bonum sit$ @2 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church