Arcana Coelestia (Elliott) n. 4479

Previous Number Next Number See English 

4479. `Viri illi pacifici ii cum nobis': quod significet concordantiam, hic quoad doctrinalia, constat ex significatione `virorum' quod sint vera, de qua n. 3134, inde quoque doctrinalia, nam vera Ecclesiae in unum collecta et agnita, dicuntur doctrinalia; et ex significatione `pacificorum' quod sit quod concordent; illi enim in sensu spirituali vocantur `pacifici' qui quoad Ecclesiae doctrinalia et dogmata concordant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church