4476. `Et ille honoratus prae omnibus domus patris sui': quod significet primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos, constat ex significatione `honorati prae omnibus' quod sit primarium;
honoratus prae omnibus paene simile est ac princeps, qui quod sit primarium, videatur n. 1482, 2089; sed `honoratus prae omnibus domus patris sui' dicitur, non princeps, quia Hamor et Shechemus erant ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, n. 4447, 4454, et in illa Ecclesia `honoratus' dicebatur qui in Antiqua Ecclesia `princeps': quod primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos significetur, est quia de Shechemo hoc dicitur, per quem quod repraesentetur verum Ecclesiae apud antiquos, videatur n. 4454