Arcana Coelestia (Elliott) n. 447

Previous Number Next Number See English 

447. Quidam recens spiritus mecum locutus; cum audiret quod loquerer de spiritu, dicebat, 'Quid spiritus?' putans se esse hominem; cumque ei dicerem quod spiritus sit in unoquovis homine, et quod homo quoad vitam sit spiritus, et corpus modo inserviat ei ad vivendum super terra, et quod os et caro,: corpus, nequaquam vixerit et cogitaverit cum haesitaret, quaesivi an usquam audiverit de anima: dixit, 'Quid anima? non scio quid anima.' Tunc ei dicere dabatur quod is nunc anima sit, seu spiritus, quod scire posset inde quod supra caput meum sit nec insistat telluri; annon hoc percipere posset? tunc territus aufugit, clamans, 'Spiritus sum, spiritus sum.' Quidam Judaeus putabat prorsus vivere in corpore, usque adeo ut vix potuisset aliter persuaderi; et cum ei ostensum esset quod spiritus esset, usque instabat dicere quod homo sit, quia videt et audit; tales sunt qui in mundo corporei fuerunt. Perplura adhuc potuissent afferri, sed haec solum confirmationis causa; quod spiritus sit in homine qui sentit, non corpus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church