Arcana Coelestia (Elliott) n. 4462

Previous Number Next Number See English 

4462. `Dare sororem nostram viro cui praeputium' : quod significet nisi in repraesentativis ponerent verum et bonum Ecclesiae et recederent ab illis quae significant, constat ex significatione praeputii' quod sit repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia; inde commune fuit dicere circumcisio et praeputium cum distinguerent inter illos qui ab Ecclesia erant et illos qui non erant; circumcisio enim significat recessionem ab amoribus spurcis, nempe ab amore sui et mundi, et accessionem ad amores caelestes qui sunt {1} in Dominum et erga proximum, ita accessionem ad Ecclesiam; inde est quod per illa verba significetur accessio ad illorum religiosum, proinde quod sicut illi in repraesentativis ponerent (t)verum et bonum Ecclesiae, recedendo ab internis quae significantur {2}, alioquin enim non similes essent illis, secundum (c)ea quae sequuntur, {3} `In hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos." Quod `circumcisio' sit signum purificationis ab amoribus spurcis, videatur n. 2039, 2632; et quod `praeputiati' dicti sint qui in amoribus illis, n. 2049, 3412, 3413. [2] Vix aliquis hodie novit quid circumcisio in specie significat, quapropter dicendum: per genitalia in utroque sexu significantur illa quae conjunctionis boni et veri sunt; nec modo significant, sed etiam actualiter illis correspondent; ad finem capitum ostensum est quod omnia organa et membra hominis correspondentiam habeant cum rebus spiritualibus in caelo; ita quoque organa et membra generationi dicata; haec correspondent conjugio boni et veri; ex hoc conjugio etiam descendit amor conjugialis, videatur n. 2618, 2727-2729, 2803, 3132, 4434 `praeputium' quia obtegit genitale, correspondebat in Antiquissima Ecclesia obscurationi boni et veri', sed in Antiqua Ecclesia conspurcationi eorum {4}; nam apud hominem Antiquissimae Ecclesiae quia internus homo fuit, obscurari potuit bonum et verum, non autem conspurcari; at apud hominem Antiquae Ecclesiae, quia respective externus homo fuit, bonum et verum conspurcari potuit, nam externa, nempe externi amores sunt qui conspurcant; quapropter illi qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, nihil noverunt de circumcisione, sed modo illi qui ab Antiqua: [3] ab hac etiam circumcisio ad plures gentes emanavit; et injuncta est Abrahamo et posteris ejus non ut novum quid, sed ut intermissum quod restauraretur, et facta est {6} posteritati ejus in signum quod essent ab Ecclesia; sed illa gens non sciebat quid significabat, nec volebat scire, nam religiosum {5} ponebat in (o)solis repraesentativis, quae sunt externa; ideo communiter incircumcisos damnabat, cum tamen circumcisio esset modo signum repraesentativum purificationis ab amore sui et mundi, a quo qui purificati sunt, spiritualiter circumcisi sunt, et dicuntur circumcisi quoad cor; ut apud Mosen, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tua, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, Deut. xxx 6:

apud eundem, Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, Deut. x 16, 18:

et apud Jeremiam, Novate vobis novale,... et removete praeputium cordis vestri, iv 3, 4:

[4] (m)qui autem in amoribus sui et mundi sunt, vocantur praeputiati, quantumvis circumcisi fuerint, ut apud Jeremiam, Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 24, 25 [A.V. 25, 26];

inde etiam {7} patet quod plures gentes etiam circumcisae fuerint, dicitur enim, `visitabo super omnem circumcisum in praeputio'; ita quod non novum quid fuerit, et solum apud posteros Jacobi, ut per id distinguerentur ut supra dictum; [5] Philistaei erant qui non circumcisi sunt, quare etiam in genere per praeputiatos intelliguntur Philistaei, 1 Sam. xiv 6; xvii 26, 36; xxxi 4; 2 Sam. i 20; et alibi. (n) @1 nempe$ @2 ac recederent ab internis$ @3 quod nempe consentirent si fieret sicut illi$ @4 boni et veri$ @5 i modo$ @6 fuit$ @7 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church