Arcana Coelestia (Elliott) n. 4460

Previous Number Next Number See English 

4460. `Et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum': quod significet quod initiatio ad conjunctionem, quae non alia esse potuit, fieret per accessionem, constare potest ab explicatione illorum verborum `sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam,' per quae significatum quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per `filios Jacobi fratres ejus' significati, videatur n. 4433; hic quod polluerit illam, simile involvit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church