Arcana Coelestia (Elliott) n. 4458

Previous Number Next Number See English 

4458. Vers. 13-17. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus. `Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude' significat malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos: `et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum' significat quod initiatio ad conjunctionem quae non alia esse potuit, fieret per accessionem: `et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc' significat quod improbarent: `dare sororem nostram viro cui praeputium' significat nisi in repraesentativis ponerent verum et bonum Ecclesiae et recederent ab illis quae significant: `quia opprobrium hoc nobis' significat quod contra eos esset: `verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos significat accessionem ad illorum religiosum: `ad circumcidendum vobis omnem masculum' significat repraesentativum externum solum, et sic illis puri essent: `et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis' significat sic conjunctionem: `et habitabimus cum vobis' significat quoad vitam: `et erimus in populum unum' significat quoad doctrinam: `et si non audiatis ad nos ad circumcidendum' significat nisi recesserint a suis veris et accesserint ad repraesentativa externa: `et sumemus filiam nostram et ibimus' significat quod nulla conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church