Arcana Coelestia (Elliott) n. 4445

Previous Number Next Number See English 

4445. `Quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet': quod significet conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum quod illius {1}, constat ex significatione `stultitiam facere ad cubandum cum filia Jacobi' quod sit conjunctio illicita; quod cubare cum illa et sic polluere, sit conjunctio non legitima, videatur supra n. 4439 `in Israele' dicitur quia per `Israelem' significatur internum Ecclesiae, et dein `filia Jacobi' dicitur quia per `Jacobum' significatur externum Ecclesiae; quod `Israel' sit Ecclesiae internum, et `Jacob' externum, videatur n. 4286, 4292, 4439. Quod in oculis illorum id apparuerit illicitum tametsi licitum, constare potest ab illis quae (o)mox supra n. 4444 et alibi dicta et ostensa sunt. @1 changes illis to illius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church