4420. Ex his constare potest quod illa quae sunt lucis mundi apud hominem, correspondeant illis quae sunt lucis caeli; consequenter quod visus externi hominis qui est oculi, correspondeat visui interni hominis qui est intellectus: tum quod per luces in altera vita appareat qualis est intelligentia.