4410. Per multam experientiam mihi patefactum est quod visus oculi sinistri correspondeat veris quae intellectus, et oculus dexter affectionibus veri quae quoque sunt intellectus; proinde quod oculus sinister correspondeat veris fidei, et oculus dexter bonis fidei. Quod talis correspondentia sit, est quia in luce quae a Domino, non modo est {1} lux sed etiam calor, ipsa lux est verum quod procedit a Domino et calor est bonum; inde et quoque ex influxu in bina hemisphaeria cerebri est correspondentia talis; nam qui in bono sunt, ad dextrum Domini sunt, et {2} qui in vero ad sinistrum. @1 sit$ @2 at$