Arcana Coelestia (Elliott) n. 4400

Previous Number Next Number See English 

4400. `Centum kesitis {1}': quod significet plenum, constat ex significatione `centum' quod sit status plenus, de qua n. 2636, proinde plenum; sed proprie per `centum' hic significatur multum, agitur enim de appropriatione boni ex veris interioribus, quae significantur per `filios Hamoris patris Shechemi,' n. 4399: per `kesitas' quae nummi erant, in sensu interno significantur talia vera; derivatur etiam vox illa a voce {2} quae significat verum, Ps. lx 6 [A. V. 4]. De conjunctione boni cum illis veris, dicetur (o)infra n. 4402. @1 Heb [ ] (qesitah) a coin, supposed (from comparison with Gen. xvii 16) to be about 4 shekels$ @2 Heb. [ ] (qoshet) =truth$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church