Arcana Coelestia (Elliott) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. Quod 'tunc coeptum invocare nomen Jehovae' significet Ecclesiae istius cultum ex charitate, constare potest ex eo quod 'invocare nomen Jehovae' sit sollemnis et communis formula omnis cultus Domini et quod ex charitate, constat inde quod dicatur hic 'Jehovah,' in praecedente versu 'Deus'; et quod non coli possit Dominus nisi quam ex charitate; ex fide quae non est charitatis, non datur cultus, quia solum est oris non cordis. Quod 'invocare nomen Jehovae' sit communis formula omnis cultus Domini, constat ex Verbo; ut de Abramo, Aedificavit altare Jehovae, et invocavit nomen Jehovae, Gen. xii 8; xiii 4;

tum, Plantavit lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Jehovae Dei aeternitatis, Gen. xxi 33:

quod omnis cultus, apud Esaiam, Jehovah, Sanctus Israelis dixit, Non Me invocasti, Jacob, et fatigatus sis in Me, Israel; non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum; et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per minham; nec defatigavi te per tus, xliii 22, 23;

ubi in summario omnis cultus repraesentativus exponitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church