Arcana Coelestia (Elliott) n. 4396

Previous Number Next Number See English 

4396. `Et castrametatus ad facies urbis': quod significet applicationem, nempe ad bona illius veri, constat a significatione `castrametari' quod proprie sit dispositio secundum ordinem, de qua n. 4236, hic autem applicatio, nam castrametari hic significat sedem figere cum armentis suis et gregibus, qui quoque supra n. 4364 castra dicta sunt; et ex significatione `ad facies urbis' quod sit ad bona illius veri, `facies' enim significat interiora, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde affectiones boni et veri {1}, quae elucent ex facie; quod `urbs' sit verum, videatur n. 402, 2268, 2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216. @1 affectiones boni seu bona$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church