Arcana Coelestia (Elliott) n. 4393

Previous Number Next Number See English 

4393. `Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi': quod significet interiora vera fidei quae tranquillitatis, constat ex significatione `Shalem' quod sit tranquillitas pacis, de qua sequitur; et ex significatione `urbis Shechemi' quod sint interiora vera fidei, de qua in capite sequente ubi de Shechemo et ejus urbe agitur; quod `urbs' sit verum (x)fidei, videatur n. 402, 2268, (x)2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216; quod `Shalem' significet tranquillitatem pacis, constare potest apud Davidem, Notus in Jehudah Deus, in Israel magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tentorium Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione:

ibi fregit prunas arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. lxxvi 2-4 [A.V. 1-3];

ubi quod `Shalem' sit tranquillitas pacis patet, nam dicitur {1}, quod `ibi fregerit prunas arcus, scutum, gladium, et bellum'; tum a significatione ejus in lingua originali, Shalem enim {2} est tranquillitas et perfectio; quid tranquillitas pacis, videatur n. 1726, 3696; in illa sunt interiora vera, hoc est, illi qui in interioribus veris fide et vita sunt; sed quamdiu in exterioribus veris sunt et cumprimis quando ab exterioribus venitur in interiora, tunc status intranquillus est, nam tunc pugnae tentationum: id quoque repraesentatur per Jacobum hic, quod postquam in timore et anxietate fuerit pro Esavo, nunc ad statum tranquillitatis pervenerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church