4385. `Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum':
quod significet quod conjungerentur aliqua de boni vero, constat ex significatione `statuere cum te' quod sit conjungere; et ex significatione `populi qui mecum' quod sint aliqua de boni vero;
quod `populus' sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581;
inde `populus qui mecum' sunt boni vera; quid boni vera, aliquoties prius dictum est; sunt illa vera quae procedunt a bono, et quae bonum influens per internum hominem in externum secum habet; quod illa vera significata sint per `quadringentos viros quos Esau secum habebat', videatur supra n. 4341; hic ideo aliqua ex illis, nam dicitur `de populo qui mecum'.