Arcana Coelestia (Elliott) n. 4374

Previous Number Next Number See English 

4374. Vers. 12-16. Et dixit, proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum; et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir. `Dixit, Proficiscamur et eamus' significat successivum: `et ibo ad juxta te' significat quod conjungenda: `et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri' significat vera quae nondum vitam Divinam adepta: `et greges et armenta lactentia apud me' significat bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta: `et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges' significat moram et successivum, et quod aliter non viverent, ita quod ad conjunctionem praeparanda: `transeat quaeso dominus meus ante servum suum significat praesentiam communiorem: `et ego procedam lente' significat statum praeparationis successivum: `ad pedem operis quod coram me' significat secundum communia: `et ad pedem natorum' significat secundum vera quae ibi: `usque quod venero ad dominum meum, ad Seir' significat usque dum conjungi possent; `Seir' est conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali: `et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum' significat quod conjungerentur aliqua de boni vero: `et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei' significat illustrationem a praesentia interius: `et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir' significat statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona; `via' est veri bonum respective.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church