4367. `Et dixit Jacob, Ne quaeso': quod significet affectionis originem, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe quod renuentia acceptandi munus insinuet affectionem, quae hic' manifestatur per quod dicit `ne quaeso'; inde patet quod sit affectionis origo.