4363. Vers. 8-11. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi `facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi Deus, et quia est mihi omne; et ursit (c)illum, et accepit. `Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri' significat specialia quae inde: `et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei' significat initiationem gratam: `et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi' significat tacitam acceptationem ut sic affectionem boni ex vero insinuaret: `et dixit Jacob, Ne quaeso' significat affectionis originem: `si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea significat affectionis reciprocum ut insinuaretur: `quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me' significat ipsam affectionem perceptione, qua reciproce insinuata:
`accipe quaeso benedictionem meam quae adducta tibi' significat Divina quae adjungenda Divino Bono naturali: `quia gratiose largitus mihi Deus' significat ex Providentia: `et quia est mihi omne' significat ejus divitias spirituales: `et ursit illum, et accepit' significat quod a veri bono illa per affectionem inspiratam a Divino Bono insinuaretur.