4342. `Et divisit natos super ad Leam': quod significet dispositionem verorum externorum sub affectione sua, constat a significatione `dividere super ad' quod sit dispositio; a significatione `natorum' seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri exterioris, de qua n. 3793, 3819; inde `nati' seu filii hic sunt vera affectionis exterioris, proinde vera externa:
vera externa dicuntur illa quae vera sensualia vocantur, quae nempe immediate e mundo per sensus corporis influunt; vera autem interiora quae significantur per `natos Rachelis,' sunt quae interius in naturali sunt, propius sub intuitione rationalis, quibus non ita adhaerent fallaciae et inde illusiones, sicut sensualibus; nam vera quo interius vadunt, eo plus a mundanis et terrenis purificantur {1}. @1 purificantur, et illis terrena et mundana quasi abraduntur$