4339. `Sustulit Jacob oculos suos et vidit': quod significet perceptionem et intentionem veri boni quod `Jacob,' constat ex significatione `tollere oculos et videre' quod sit perceptio et intentio; `tollere enim oculos' est externum quod correspondet elevationi mentis quae {1} est internum, proinde perceptioni; inde `videre' correspondet intentioni: quod `Jacob' hic repraesentet veri bonum, videatur mox supra n. 4337. @1 quod$