4322. Quis non hodie credit quod homo ex semine et ovo existat naturaliter, et quod semini insit virtus a prima creatione se producendi in tales formas, primum intra ovum, dein in utero, et postea ex se, et quod non Divinum sit quod amplius producit? Causa quod ita credatur, est quia nemo scit quod aliquis influxus sit [a] caelo, hoc est, per caelum a Domino, et hoc quia non scire volunt quod aliquod caelum sit; ventilant enim inter se aperte eruditi in conclavibus, num infernum sit, ita num caelum; et quia de caelo dubitant, ideo quoque non pro aliquo principio accipere possunt quod influxus sit per caelum a Domino, qui (o)tamen influxus omnia quae in tribus regnis telluris `sunt', imprimis in regno animali et in specie in homine producit, et continet in forma secundum usus:
inde nec {1} scire possunt quod aliqua correspondentia sit inter caelum et hominem, minus quod talis sit ut singula, immo singularissima apud illum inde existant, {2} etiam quod inde subsistant, nam subsistentia est perpetua existentia, proinde conservatio in nexu et forma est perpetua creatio. @1 i quoque$ @2 i et quia inde existunt$