Arcana Coelestia (Elliott) n. 4320

Previous Number Next Number See English 

4320. Quod vita quae a solo Domino, appareat apud unumquemque sicut foret in ipso, est ex amore seu misericordia Domini erga universum genus humanum, quod nempe unicuique velit appropriare quod Suum est, et unicuique dare felicitatem aeternam; quod amor appropriet alteri quod suum est, notum est, sistit enim se in altero, et praesentem in illo facit, quid non Amor Divinus? Quod mali etiam recipiant vitam quae a Domino, se habet sicut objecta mundi, quae omnia recipiunt lucem a sole et inde colores, sed secundum formas; objecta quae suffocant lucem et pervertunt, apparent colore nigro aut foedo, at usque nigrum suum et foedum habent a luce solis; ita lux seu vita a Domino apud malos; at haec vita non est vita sed est, sicut vocatur, mors spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church