4316. Quod in sensu interno historico per `usque ad diem hunc' significetur in perpetuum quod tales, constat (c)a significatione `usque ad diem hunc' quod, `ubi in Verbo' nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui, Gen. xxxv 22:
A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem, Gen. xxxiv 1 seq. 27-29;
ideo de illis Jacobus, tunc Israel, {1} antequam moreretur, ita locutus (o)est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 34:
et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen. xlix 5-7. [2] Qualis Jehudah (o)fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. xxxviii 1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. xxiv 3, 6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe (o)ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide, {2} Gen. xxxviii 11; xlvi 12; videatur Num. xxvi 20; {3} 1 Chron. iv 21, 22: et porro a (o)nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. xxxvii 18 ad fin. Posteri (c)eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, (o)et dein in terra Canaane, ubi toties {4} idololatrae facti (o)sunt; {5} (o)demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. (x)4314 ostensum est: {6} quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et {7} contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint. @1 cum$ @2 i de quo$ @3 i et$ @4 et quoties$ @5 i et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas$ @6 i et porro$ @7 etiam$